BARBARI seu BARBARINI

BARBARI seu BARBARINI
BARBARI seu BARBARINI
nunmi dicti sunt a Vicecomitibus Lemovicensibus, cusi, quorum mentionem facit Auctor Chromci S. Martialis Lemovic. A. C. 1211. Hugo li Bruns Comes Marchiae fecit novos Marchiones fieri: eôdem annô Guido Vicecomes Lemovicensis novos Barbarinos fecit apud Axiam. Vide quoque Chron. S. Stephani. Lemovic. A. C. 1263. Literas Eustorgii Episc. Lemovic. A. C. 1127. in Tabular. S. Stephani praefati et Goffridum Abbatem Vindoc. l. 1. Ep. 21. laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Nominis rationem quod attinet, Sirmondus et Altaserra Barbarinos hos interpretantur Arabicos et Babaros, ut qui, post stabilitum in Hispania Saracenorum Imperium, rerum potientibus Carolovingis, ex commercio ad Francos defluxerint. Sed hâc appellatione a Vicecomitibus Lemovic. ut Marchenses a Comitibus Marchiae, eos cusos esse, satis docemur ex Chronicis supra citatis, tametsi nominis ratio adhucdum incompetta sit, Idem ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”